Charter Document - 02151717

Charter Document - 02151717


Charter Number: 02151717
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0985
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus vite vivitur laboriosa et diuturna peregrinatione summa cum devotione laborandum est quod in perpetuum nobis ad salutem proveniat Unde ego Girbertus atque Blismodis uxor mea recognoscentes atque metuentes venturum Dei judicium donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi atque in his villis posite in Fargias scilicet et in Tisiaco hoc est terram illam quam mihi contulit consanguineus meus Wido unam medietatem Sancto Petro et aliam mihi Hanc ergo medietatem cum omni integritate dono ad jam dictum locum cum omnibus appenditiis terris scilicet campis vineis pratis silvis vircariis aquis farinariis pascuis exitibus et regressibus cultum et incultum quesitum et inquirendum et illam partem quam habeo in quarta parte capella Sancti Victoris simili modo dono atque concedo servos etiam utriusque sexus cum liberis suis trado ad ipsum locum in perpetuum servituros Hanc igitur donationem facio pro remedio anime mee atque Widonis qui michi hec delegavit necnon etiam omnium parentum meorum seu omnium fidelium christianorum et hoc ea ratione facio ut quamdiu ego solus advixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura IIII sextarios vini persolvam post meum vero decessum he res denominate ad Sanctum Petrum perveniant Si quis autem hujus donationis cartam a me libentissime factam scindere voluerit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat nisi ad emendationem venerit et ne inmunis transsisse videtur cogente judicaria potestate auri libras IIII persolvat donatio vero ista firma et stabilis omni tempore permaneat Actum Cluniaco cenobio publice S Girberti qui istam cartam fecit et firmare precepit S Blismodis que consensit S Duranni et Rannaldi et Noerii et Adraldi et Gotefredi et Leotaldi Data mense octobrio anno XXXII Lotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii recognovit