Charter Document - 02151715

Charter Document - 02151715


Charter Number: 02151715
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0985
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur summopere providendum est ut si qua agere bona valemus omni dilectione postposita operari non pigritemus facientes nostri eos debitores quos novimus veraciter et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices esse non dubitamus Quia enim post mortem nulli boni facere possumus opere precium credimus antequam ad illud subtile et incomprehensibile ducamur examen occulto judici satisfaciendo neglegenter a nobis commissa manu penitentie in istius evi brevitate qualitercumque possumus tergere non desistamus Igitur ego Lanbertus et uxor mea Falectrudis propter scelerum nostrorum enormitatem considerantes et quod salubrius est illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem delectantes audire qua ait Venite benedicti patris mei possidete regnum quod vobis paratum est ab initio seculi et item dicit Scriptura Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et iterum dicit Divitie viri redemptio anime ejus sunt quapropter ego Lanbertus et uxor mea Falectrudis donamus aliquit de res nostras proprias Domino Deo et Sancto Marcello et monachis istis hoc est Odoino atque Duranno et ad illos qui ad locum Beati Marcelli venerint et ibi in unum communiter habitaverint Illis donamus pro remedio animarum nostrarum et pro filiis nostris Ademaro atque Lanberto et pro omnibus parentibus nostris vivis atque defunctis et ut ecclesia Beati Marcelli reedificetur monasteriumque ibi faciatur nullique loci ipsa ecclesia nec ipse locus subjectus sit nisi ad Sanctum Petrum principem apostolorum omnique tempore ad Romam monachi ibidem pariter habitantes ad quintum annum V solidos in censum reddant abbatem enim in locum Beati Marcelli que dicitur Fellinis non habeat qui regulam Sancti Benedicti non teneat et secundum eam non vivat nullique monachi ibi habitent qui fraternam et communem vitam bene non custodierint Si enim aliquis homo aut aliqua persona propter aurum vel propter argentum aut propter aliquam facultatem abbatem in locum Beati Marcelli mittere voluerit omnes sancti sint ei contrarii et beatus Benedictus cum grege monachorum suorum sit ei in inproperium ante Deum si fecerit non enim ego Lanbertus et uxor mea indigni peccatores non pro auro non pro argento sed pro orationibus ipsorum et aliorum monachorum Deo juvante pro hanc donatione expetimus quatinus pius Deus innumerabilibus nostris propiciari dignetur offensis picei quoque flammas evadere valeamus baratri et regna celestia Christo propitio adipisci Sunt ergo ipse res site in comitatu Valentinense hoc est mons que appellatur Alavenca et mons que vocatur Media Luna id est vineis campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus casis casualibus domibus edificiis cum omni supraposito mobili et inmobili exitibus et regressibus cultis et incultis quesita etiam si qua sunt requirenda ad ipsam elemosinam pertinentiam vel aspicientium sicut a me presenti tempore regitur et possidetur vel in posterum inpetrare speratur cum omni integritate Domino Deo ut sepe jam diximus et beato Marcello donamus donatumque in perpetuum esse volumus in alimonia et stipendio monachorum et susceptione hospitum et peregrinorum et orfanorum in jam dicto loco sub regula jam dicti patris nostri Benedicti servientium pro remedio anime mee necnon et pro remedio patris mei Guntardi et pro matre mea Ermengarda et pro anima uxoris mee Falectrudis et pro filiis meis Ademaro atque Lanberto pro sospitate etiam amicorum nostrorum clericorum seu laicorum insuper pro salute omnium Christi fidelium vivorum seu defunctorum ut ipsi omnes sint in adjutorium nobis in diem judicii ante Deum Habet autem ipsa hereditas terminationes tales de duobus latus rivum que appellatur Merdanzonum cum ipsa Gironna et aquam que dicitur Rubionum simul in unum tenentes de tercio latus rivum currentem et murum antiqum ubi dicitur Avalriatis de quarto latus via publica usque in foveam et usque in jam supranominatum rivum Merdanzonum Si quis quod futurum esse minime credimus aut nos ipsi [quod absit] aut aliquis consanguinitate nobis conjunctus vel nepos seu etiam ulla intromissa persona istius donationis spontanee a nobis facte contra jus divinum invasor aut contradictor extiterit et res Deo dicatas Sanctique Marcelli delegatas in suos usus transferre conatus fuerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat cui res temerario ausu presumpserit vinculo etiam anathematis innodetur et nisi resipuerit cum Juda Christi proditore perpetuus dampnandus consocietur parsque ei fiat cum Dathan et Abiron quos terra vivos obsorbuit et cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis omne quoque tempus sub maledictione transeat sit enim maledictus in civitate maledictus in agro maledictus in domo maledictus in via maledictus in qualicumque loco habitaverit maledicte sint reliquie ejus maledictus sit fructus ventris ejus et fructus terre ejus maledictus erit ingrediens et maledictus egrediens mittat Dominus famem et esuriem in opere manuum suarum que faciet donec conterat eum et perdat velociter propter temeritatem qua contra Deum se erexerit res ei dicatas invadendo percuciat eum Dominus ulcere pessimo scabie et prurigine a planta pedis usque ad verticem omni tempore calumniam sustinens et opprimatur violentia nec sit qui eum liberet omnes quoque ei complices et qui ei in hac factione assensum prebuerint in ejus dampnatione consocientur et omnes maledictiones que in Scripturis Sanctis continentur descendant super capita eorum et dispereant in eternum Amen Amen Fiat fiat nisi ad emendationem venerit Ego denique Lambertus et uxor mea Falectrudis invocamus sanctam Dei genitricem Mariam et XII apostolos Domini nostri Jesu Christi Petrum Paulum Andream Jacobum Johannem Thomam Jacobum Philipum Bartholomeum Matheum Simonem Tadeum in ausilium et confirmationem hujus carte donationis ut si quis presumtor eam aliquando violare presumpserit ipsi sancti apostoli atque omnes sancti sint illi contrarii in hora mortis ejus et ante tribunal judicis nisi emendaverit Signum domni Lanberti et uxori sue Falectrudis qui cartam istam helemosinariam scribere et firmare rogaverunt manus illorum firma S Ademari filii domni Lanberti S S Rainaldi S Hugoni fratris ejus S Andree presbiteri S Ricardi ministri ejus S Ricardi filii domni Lanberti S Hugoni filii Rainaldi S Petronille S Bosoni S Ismidoni S Saramanni S Pontioni filii Vuarnerii S Hugoni nepoti Gibuini S Lanberti filii Matfredi S Bernardi S Johanni fratris ejus S Poncioni filii Riperti S Riperti fratris ejus S Lamberti filii Raimberti S Helysiardi S Gontardi S Armanni S Gondranni clerici S Astremundi filii Vuigulfi Data per manu Duranni indigni monachi V kalendas julii in die sabbati anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi DCCCCLXXXV indictione XIII regnante Chuhonrado rege in Gallia