Charter Document - 02151709
Charter Number: | 02151709 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0985 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie in honore sancte Marie constructe de obedientia Cluniensis cenobii ubi domnus Maiolus preesse videtur Ego Constantius et uxor mea Teotbergia vendimus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Ciciacense in villa Carsiniaco hoc est curtilum cum supraposito et exitu et vinea simul tenente et terminatur a mane terra Sancte Marie a meridie rivo currente a sero de ipsa hereditate et terra Vuidonis a cirtio via publica Infra istas terminationes quicquid ad ipsum curtilum aspicit vel aspicere videtur in vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus omnia in omnibus sicut mihi advenit legitime vendimus monachis prefati loci et accepimus precium solidos XXX et III et faciant quicquid voluerint Si quis autem venditionem istam calumniare vel contradicere presu[m]pserit auri libras XL componat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Constancius et uxor ejus Teotberga qui vendiderunt et firmare rogaverunt S Samso S Giroldus S Wolferius S Wido S Hericus Data per manum Rotdulfi presbiteri feria III mense februario regnante Lothario rege anno XL