Charter Document - 02151708
Charter Number: | 02151708 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0985 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Petri Cluniensi que est constructa in pago Matisconensi ubi domnus Mayolus ad regendum habere videtur et ceteri fratres Igitur ego quidem nomine Raculfus cogitavi casum fragilitatis mee pro remedium anime patris vel matris mee vel parentorum meorum dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Roccas quicquid ibi visus fui habere et dono in villa Lescherias quicquid ibi abeo et dono in villa Buscerias quicquid visus sum abere ad ipsam casam Dei eo tenore ut dummodo vivo teneo et possideo post meum discessum ad ipsa casa Dei perveniat nullum contradicentem Si quis contradixerit auri uncias III componat ea ratione quod si quis aliquis beneficiare voluerit rectam reclamationem habeant parentes mei Et dono ad ipsam casam Dei in vestituria dimidium modium ex vino et inantea donatio ista firma stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matiscono villa publice fuit facta S Raculfi qui donatione ista fierent et firmare rogavit S Ornado S Odo levita S Ugo S Leuterio S Vuarulfo S Bernardo levita S Ardragno S Teutbol S Ugo S Asterio Data per manum Rodolfi levita die dominico in mense febroario annos XXX et I Lothario rege