Charter Document - 02151707

Charter Document - 02151707


Charter Number: 02151707
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0984
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis fidelibus quod ego Bernardus et uxor mea nomine Arimberga donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum vineam unam in Rompono sitam in loco qui dicitur Rocha Rotunda terminatur undique terra Sancti Petri fuit enim de ipsa hereditate et comparavit eam memoratus vir de quodam homine nomine David qui conquisierat eam ex medio planto S Bernardi et uxoris ejus Arimberge qui donaverunt et hanc cartam fieri rogaverunt S Arnaldi S Vitalis S Brictionis filiorum eorum In pago Vuivarense