Charter Document - 02151705

Charter Document - 02151705


Charter Number: 02151705
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0984
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensis monasterii cui preest domnus Maiolus venerandus abba Ego igitur Girbertus et uxor mea Blismodis donamus Deo et supradictis apostolis et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa que vocatur Cros que nobis evenerunt de fideli nostro Lezilino hoc est mansum cum vineis pratis terris silvis aquis vircariis quesitum et ad inquirendum et servum nomine Grimaldum cum uxore et infantibus eorum Hanc donationem facimus pro animabus nostris et fidelis nostri Lezi[li]ni omniumque parentum nostrorum vel omnium fidelium christianorum faciantque rectores jam dicti loci de his rebus a die presenti quicquid facere voluerint Si quis autem hanc donationem scindere voluerit iram Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum incurrat nisi ad emendationem venerit et cogente potestate auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Girberti et uxoris ejus [Blismodis] qui fieri et firmare rogaverunt S Ramnaldi Heldrici Adalberti presbiteri item Ramnaldi Heldeberti Data mense octobri per manum Vuanerii levite anno XXX Hlotharii regis