Charter Document - 02151703
Charter Number: | 02151703 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0984 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore sanctorum apostolorum dicato cui preesse videtur domnus Maiolus abba Ego igitur in Dei nomine Heldinus levita recogitans venturum Dei judicium atque meorum enormitatem malorum dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Rufiacense in villa Vetis Canivas hoc est curtilum unum et vineam simul tenentem cum superposito qui terminatur a tribus partibus via publica a quarta parte terra Sancti Petri Infra istas terminationes totum ab integro dono pro remedio anime mee ac patris ac matris mee et omnium parentum meorum ea ratione ut quandiu vixero teneam et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat Si quis autem hujus donationis cartam scindere temptaverit vindicare non valeat quod repetit sed coactus auri uncias III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Eldini levite qui fieri et firmare rogavit S Stephani S Bernardi S Gisleberti S item Bernardi S Constantii S Anscherii S Richardi S Duranni Data per manum Aldonis presbiteri feria VI mense octobri anno XXX regis Lotharii