Charter Document - 02151701

Charter Document - 02151701


Charter Number: 02151701
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0984
Date type: Internal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Mundi terminum appropinquante ruinis crebrescentibus jam certe signa manifestantur Idcirco ego in Dei nomine Aynus archidiaconus levita Sancti Vicenti considerans gravitudinem peccatorum meorum et reminiscens bonitatem Dei dicentis Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacensis monasterii ubi domnus Maiolus preesse abbas videtur pro remedio anime mee et patris mei et genetricis mee et omnium parentum meorum ad mensas fratrum post quoque meum discessum aliquid de rebus meis eo tenore ut non liceat cuiquam vendere aut donare aut scambiare sed omni tempore in communione fratrum esse Sunt autem ipse res site in pago Cabilonensi in fine Jemulacense ubi a Fusciaco vocatur hoc sunt vinee quod de Hebreis adquisivi et est ipsa vinea quod Tedbaldus plantavit atque edificavit et alia vinea simul continente et terminant de uno latus terra Sancti Petri et de alio latus Bonafilia et ad heredes Huulberti et de superiori fronte terra Sancti Petri et de subteriore via publica Alia quoque vinea terminat de uno latus terra Bonafilia et de alio latus Aynoni et Jozeldis de superiora vero fronte terra Sancti Petri et de subteriore terra Hebreorum alia vero vinea que in Pradilis vocat terminat de uno latus terra Sancti Petri et de alio latus terra Sismundi et fratris sui de supteriora fronte terra Aynoni et Jozeldis et de superiore terra Sancti Petri et Aynoni et Jozeldis Dono vobis etiam alias duas vineas que Ingelgarius presbiter mihi donavit filiolo suo que sunt in ipso loco site Dono etiam ipse Ayno alia vinea que est in ipso loco sita Crandis Camera raxia una et terminat de uno latus terra Sancti Petri et de alio latus Sancti Petri et Emmo de superiore fronte Emmo et de subteriore Sismundi et fratris sui Istas autem res suprascriptas ac nominatas dono trado atque transfundo ut faciant ipsi rectores sine ullo contradictore quicquid facere voluerint Si quis vero aut ego aut ullus de heredibus aut aliqua intromissa persona calumniare aut contradicere voluerit iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum omnium ipse autem coactus auri libras quinque componat et hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Aynonis levita qui donatione ista fieri et firmare rogavit S Rodulfi episcopi S Gauzfredi comitis S Adaleidis comitissa S Otberti archidiaconi S Frotgerii decani S Heldradi diaconi S Gondranni sacerdotis S Aeymonis sacerdotis S Beraldi S Alti sacerdotis Data per manum Randuini die XVIII mensis octobris regnante Hlothario rege anno XXX