Charter Document - 02151694
Charter Number: | 02151694 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0984 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus evi vivitur peregrinatione summopere elaborandum est quod in perpetuum nobis expediat dicente apostolo Dum tempus habemus operemus bonum Quapropter ego Sendelenus levita reminiscens malorum meorum peccaminum atque reminiscens futurum Dei juditium dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus abba Maiolus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi atque in villa Verolias hoc est vineam unam quam mihi contulit avunculus meus Sendelenus atque uxor ejus Odila eo quod de sacris fontibus me susceperunt terminatur vero ipsa vinea a mane via publica a medio die de ipsa hereditate et terra consortorum a sero terra Attonis a certio terra Gentionis Dono etiam et aliam vineam que est inter me et fratrem meum unam medietatem que terminat a mane et a medio die via publica a sero terra Jopponi a certio de ipsa hereditate Dono etiam et aliam vineam que appellatur Rotunda que terminatur de tribus partibus via publica a medio die terra Leterii Itemque dono et aliam vineam in jam dicta villa que fuit Wandalfredi que terminat a mane terra Sancti Petri et servorum ejus a medio die similiter a sero aqua volvente a cercio terra Sancti Petri et Rotrudis Hec omnia denominata dono Deo et supradictis apostolis et ad prefatum locum sicut jam dixi pro remedio anime mee ac patris mei et matris mee necnon etiam avunculi mei Sendeleni atque Odile uxoris ejus omniumque parentum meorum ac fidelium ea igitur ratione ut quamdiu vixero teneam et possideam et in vestitura vineam illam que est inter me et fratrem meum medietatem que mihi evenit in presenti concedo Si quis autem hujus donationis cartam a me libentissime factam scindere vel calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum offensam incurrat sitque pars ejus cum Dathan et Abiron quos vivos terra absorbuit cum Juda etiam traditore Domini et cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis nisi ad emendationem venerit et ne inpune transisse videatur auri libras quinque persolvat et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Sendeleni levite qui fieri et firmare rogavit S Gyrardi S Ademari S Malguini S Bernardi Data mense julio anno tricesimo Hlotharii regis Warnerius humilis levita rogatus scripsit