Charter Document - 02151691

Charter Document - 02151691


Charter Number: 02151691
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0984
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dono ego Seivertus aliquid ex rebus meis pro remedium anime filii mei Malguini in locum sepulture hoc est campum qui est situs in pago Matisconense in villa vocabulo Colonicas quantum inibi visus sum habere vocaturque ad Curtum Campum terminaciones autem habet ex tribus partibus terra Sancti Petri de quarta terra Sancte Marie Belmontensis Et dono alium campum quem in Casale vocant qui et ipse situs est in pago Matisconense in villa Flatgiaco et habet terminaciones a mane terra Arlei a medio die terra Amelii atque Landrici a sero terra Seiberti a circio terra Sancti Vincencii Cabilonensis faciantque rectores supradicti loci de ipsis rebus ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donacionis cartam calumniam aliquam movere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus vi potestatis auri libras III persolvat et post hec donacio ista stabilis firmaque permaneat stipulacione subnixa Actum Cluniacho publice S Seivert qui hanc donacionem fecit firmarique rogavit S Landredane S Rotlendis S Landoldo S Rotlando presbitero S Seibert S Josberto presbitero S Alberto presbitero S Vuiono S Achino S Gooldo Mense junio data per manum Josleni regnante rege Lothario anno XXX