Charter Document - 02151690
Charter Number: | 02151690 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0984 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Nos igitur vuadiatores Aymonis condam Anselmus presbiter atque Amandus donamus quasdam res ipsius proprietatis pro remedio anime ejus que sunt site in pago Matisconense in his villis Rufiaco Bugdono atque Vallis et terminatur vinea que est in Rufiaco de duabus partibus terra Sancti Petri de aliis duabus terra Evrardi et campus qui est in Bugdono terminatur a mane terra Sancti Petri a meridie Rotberti a sero Sancti Vincentii a certio Duranni Donamus etiam illam partem quam habebat in pratis secundum suam divisionem et illam quam adquisivit de fratre suo que terminatur a cunctis partibus terra Sancti Petri Infra istas terminationes totum ab integro pro anima ipsius Aymonis donamus et faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint Si quis autem hujus donationis cartam scindere voluerit omnino non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libram componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Anselmi presbiteri atque Amandi qui fieri et firmare rogaverunt S Bernardi S Arnaldi S Girbaldi S Adam S Anselmi S Arlei S Rothardi S Leotaldi S Leotbranni S Lanterii S Nectardi Data per manum Teotmari IIII nonas junii anno XXX Lotharii regis