Charter Document - 02151686

Charter Document - 02151686


Charter Number: 02151686
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0984
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego igitur in Dei nomine Arleius dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis pro remedio anime mee et Gisle uxoris mee atque Isembardi patris ejus qui ipsam hereditatem cum filia sua dedit mihi hoc est unum curtilum cum omnibus appenditiis suis scilicet campis vineis pratis vineis silvis Est autem ipse curtilus situs in pago Matisconense in villa Barbareias in agro Balodrensi Dono etiam unum servum nomine Abraham cum infantibus suis his nominibus scilicet Iviono Emenardo Maria Isengarda Landradana hisque Abraham super ipsum curtilum manere videtur Facio autem hanc donationem tali tenore ut monachi supradicti loci faciant quicquid voluerint Qui autem calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras VI persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Dono etiam et alium servum nomine Tedoenum et Garlendam cum infantibus suis S Arlei qui fieri et firmare rogavit S Sofredi S Ingelelmi S Rotberti S Isengaudi S Seguini S Arlei S Ayane Data mense maio regnante Lothario rege anno XXX Joslenus levita scripsit