Charter Document - 02151685
Charter Number: | 02151685 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0984 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint cuncti fideles quod ego Rodulfus cum uxore mea Leodgardis constat nos vendidisse ad locum Cluniacum et ad monachos ipsius aliquid ex rebus nostris que sunt in pago Matisconensi in villa scilicet Massiliaco hoc est campum qui terminat a mane via publica a medio die terra Sancti Vincentii a sero increpito et muro manufacto a cercio terra Sancti Petri et Constantini habet autem in lato perticas VI et in longo LXVI Infra istas terminationes totum et integrum ad prefatum vendimus locum et accipimus ab ipsis senioribus pretium solidos videlicet duos ut ab hodierna die de jam dicto campo quicquid voluerint facere S Rodulfi et uxoris ejus Leodgardis qui fieri et firmare rogaverunt S Armanni et Odonis et Ingelbaldi et Adalgrimi et Grimaldi Data mense maio anno XXX regnante Lothario rege Rothardus ad vicem cancellarii scripsit