Charter Document - 02151678

Charter Document - 02151678


Charter Number: 02151678
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0984
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Salvatoris clementia divinitus procuratum est fidelibus ut ex rebus quas jure possidere videntur si eas ut condecet juste dispertiant sua valeant redimi peccata Quapropter noverint universi fideles presentes scilicet atque futuri quod ego Gausmarus reminiscens peccatorum meorum enormitatem dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi in villa Sarciaco hoc sunt duo mansi indominicati cum omnibus appenditiis campis scilicet pratis vineis silvis aquis pascuis exitibus et regressibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum Et dono in pago Matisconensi in villa Noviliaco alium mansum cum omnibus suis appenditiis campis pratis silvis aquis pascuis quesitum et ad inquirendum cultum et incultum totum ad integrum et servum nomine Adraldum cum uxore et infantibus suis Hec omnia denominata dono pro remedio anime mee et patris mei ac matris mee fratrum etiam ac sororum necnon etiam filii mei Leotaldi filiarumque mearum atque omnium parentum meorum et faciant post ac die rectores supradicti loci de his omnibus quicquid facere voluerint Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras X persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Poliaco publice S Gausmari qui fieri et firmare rogavit Signum Leotaldi Signum Scriptule Signum Teuze Signum Vuarneri Signum item Leotaldi Signum Girardi Signum Duranni presbiteri Data per manum Rothardi mense maio anno XXX Hlotharii regis