Charter Document - 02151677
Charter Number: | 02151677 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0984 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Igitur ego Ingelbertus et frater meus Vulfardus donamus Deo et sanctis ejus Petri et Pauli ad locum Cluniacum aliquit de res nostras que conjacent in comitatu Matisconense in villa Mont curtilo cum manso indominicato terminatur autem ex tribus lateribus muro manufacto de quarto vero aqua currente et alias res que ad ipso curtilo aspiciunt hoc est campis pratis silvis aquis ea racione dum interim vivimus teneamus et post nostro excesso ad predictum locum perveniat Ipso curtilo reservamus qui terminet de duobus lateribus ad ipsa hereditate ex uno latere terra Sancti Petri de alio Girbert campo in Tarbendo vocat campo in Dameslango vocat campo in Exarto vocat et tres ordaneos de prato secus Guanda Istas reservatas aliut vero sicut superius loquitur vobis donamus et qui contradicere voluerit auri libras quatuor persolvat firma stabilis permaneat omnibus diebus Besorniaco villa con capella Sancti Petri fuit facta publice et isti propriis manibus firmaverunt S Ingelbertus S Arenbertus S Ubertus S Joannes S Eldricus S Unbert S Guilelmo Ego Maingaudus scripsi Datum die me[r]curii mense aprilio annos XXX regnante Loterio rege