Charter Document - 02151676
| Charter Number: | 02151676 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0984 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac Salvator noster salutem umani generis desiderans jubet ut quamdiu vivimus piis et bonis operibus jugiter insistemus et de is quas jure possidemus non moremur elemosine operam dare Quapropter noverint universi fideles quod nos scilicet ego Ingelbertus et frater meus Vulfardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquit ex rebus nostris pro anime genitore nostro Ingelberto et genitrice nostra Ragenelt et filio eorum Ragenoldo et in locum sepulture et sunt ipse res site in pago Matisconensi in fine Fabriacensi in villa que dicitur Mont vinea una et campo terminatur autem ex uno latere terra Ragenoldi de alio ad ipsa hereditate in uno fronte terre Bernardi de alio ad ipsa hereditate alio campo ad Grovulo vocat terminatur ex uno latere Sancti Petri de alio Girboldi ex uno latere terra Rodberti de alio muro manufacto alia vinea subtus Mont Peldrino terminatur ex duobus lateribus ad ipsa hereditate de uno latere terra Girboldi de alio via publica prato in Misiaco [terminatur] ex omnibus lateribus aqua currente alio campo terminet ex duobus lateribus de ipsa hereditate de uno latus Sancti Vincencii de alio muro manufacto Infra istas terminaciones a die presenti et in futuro reliquo tempore et faciant rectores supradicti loci quicquid facere voluerint de ipsis rebus Si quis autem hanc donacionem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed cui litem intulerit auri libras quatuor persolvat et inantea firma stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Besorniaco villa con capella Sancti Petri fuit facta publice
