Charter Document - 02151673

Charter Document - 02151673


Charter Number: 02151673
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0984
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor humani generis [] Ego Hugo atque Artaldus filius meus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Augustudunensi hoc est curtem nostram que vocatur Mons Malardus cum ecclesia que est in honore sancte Marie dicata cum omnibus suis appendiciis campis vineis pratis silvis aquis farinariis servos et ancillas cum uxoribus eorum et infantibus francorum etiam servicia quod mihi et filio meo et ad ipsam potestatem ad presens reddere videntur et in villa Noerolis brolium indominicatum et condaminas et terram que est de presbiteratu jam dicte ecclesie et servum Adoardum nomine cum uxore sua et infantibus suis et in villa que dicitur Cotis vineam cum sua integritate in villa Carneto mansum unum indominicatum cum omnibus suis appendiciis campis vineis totum ad integrum donamus Deo et habitatoribus Cluniacensibus pro remedio animarum nostrarum et omnium christianorum Actum Cluniaco Testes Hugo et filius ejus Artaldus Bernardus Vualdricus Leotaldus Eldinus Vuillelmus Humbertus Odo Ato Otardus Data mense aprili anno XXX Lotharii regis Adraldus scripsit