Charter Document - 02151671
| Charter Number: | 02151671 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 0984 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Notum sit omnibus fidelibus quod ego Bernardus quandam vineam que est in comitatu Matisconensi in villa Lornardis vendo ad locum Cluniacum et ad monachos inibi habitantes Habet autem ipsa vinea per circuitum perticas XVIIII et accipio ab eis pretium solidos VIII terminatur vero ex omni parte terra Sancti Petri et faciant post hac die de ipsa vinea quicquid facere voluerint in omnibus Actum Lordono castro S Bernardi qui venditionem istam fieri et firmare rogavit S Waldini et Andree et Maimbaldi et Raimberti Date mense marcio anno XXX Lotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii scripsit
