Charter Document - 02151670

Charter Document - 02151670


Charter Number: 02151670
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0984
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et venerabili loco Cluniensis monasterii cui preest venerabilis abbas Maiolus Igitur in Dei nomine ego Goda et filius meus Ansigisus vendimus monachis nominati loci aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa Lornant videlicet unum curtile cum mansione et vinea cum eo tenente et terminatur a mane terra Sancti Petri a medio die via publica a sero terra Duranni a cirtio Sancti Petri Infra istas terminationes totum ad integrum vendimus atque transfundimus ab hodierno die ad nominatum locum Cluniacum et accipimus precium ab eis XI solidos et faciant quicquid voluerint in omnibus S Godane et Ansigisi filii ejus qui venditionem istam fecerunt et propriis manibus firmaverunt S Dedinci S Adelelmi S Vendranni S Igberti S alii Igberti Data per manum Rotardi mense martio anno XXX Lotharii regis