Charter Document - 02151666
Charter Number: | 02151666 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0984 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Domino senioribus nostris sancto Petro et sancto Paulo et domno Maiolo abbati ceterisque fratribus Cluniensis cenobii Nos igitur Gislerius sacerdos et Grimaldus frater ejus pro bono amore et bona voluntate donamus et pro remedio animarum nostrarum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Ostudunensi in agro Vicosito in villa Pomedo hoc sunt curtilos vicharias cum mansis vineis campis pratis silvis arboribus aquis aquarumque decursibus omnia in omnibus cum omni integritate usque ad inquirendum totum quod ibi habemus vel habere visi sumus donamus Et in alio loco qui dicitur in villa Montello res nostras hoc sunt curtilos vicharias cum mansis campis pratis vineis silvis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus omnia cum omnibus quesitum et ad inquirendum donamus eo tenore ut quandiu Grimaldus vixerit usum fructuarium habeat in Montello post ejus vero discessum ad Sanctum Petrum sicut superius taxavimus nemine contradicente cum omni integritate vel libertate deveniat Quicumque autem cartam hanc contradicere voluerit auri uncias IIII componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Monmelay Pomedo Montello villis publice S Gislerii et Grimaldi qui fieri et firmare rogaverunt S Wimerii S Jozaldi S Armanni S Eldeberti S Constantii S Eldeverti S Rainberti S Constabuli Ado scripsit feria IIII mense februario anno XXX Lotharii regis