Charter Document - 02151664
| Charter Number: | 02151664 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0984 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato nomine Cluniaco Ego Aynardus dono pro remedio anime mee et omnium parentum meorum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Alaliacensi in villa Turniaco hoc est unum mansum indominicatum cum omnibus appenditiis suis videlicet campis vineis pratis silvis aquis pascuis exitibus et regressibus cultis et incultis quesitum et ad inquirendum totum cum omni integritate et faciant monachi prefati loci quicquid voluerint in omnibus exceptis VI peciolis de terra quas concedo Rotgerio et duabus sororibus ejus ad usum tantum vite eorum et post eorum discessum ad Sanctum Petrum perveniant sine contradictione Qui autem hujus donationis cartam scindere aut calumniare presumpserit omnino non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras III componat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Aynardi qui fieri et firmare rogavit S Stephani S Rannaldi S Malguini S Berardi S Uberti S Gysoni S Udulardi S Aydoardi Data per manum Warnerii mense januario anno XXX Lotharii regis
