Charter Document - 02151661

Charter Document - 02151661


Charter Number: 02151661
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie in honore Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicate Ego igitur Adalgisus et uxor mea Berna donamus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Marsciliaco hoc est campus qui terminatur a mane terra Amalgisi cum heris a meridie Arlei a sero de ipsa hereditate a certio terra communi et curtilum nostrum ego solus teneam dum vixero et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat Actum Lordono castro S Adalgisi et uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Bernane S Arlei S Bernerii S Addonis S Ansegerii S Emmane Data per manum Rothardi anno XXX Lotharii regis Quod scripsi scripsi