Charter Document - 02151660

Charter Document - 02151660


Charter Number: 02151660
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi vivimus incolatu summopere vigilandum atque elaborandum est quod in perpetuum nobis expediat Quapropter ego Deodatus levita hujus rei imitator esse et operator omnimodo desiderans dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi preest venerabilis pater Maiolus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi in villa Siniciaco hoc est curtilum cum vinea et superposito qui terminatur a mane et a meridie via [publica] a sero terra Sancte Marie et Sancti Vincentii a cirtio Sancti Martini et dono aliam vineam in ipso loco que terminatur a mane et a meridie terra Gisleberti a sero Sancte Marie a cirtio Rodoardi et dono unum campum in ipsa villa qui terminatur a mane terra Sancte Marie et Sancti Vincentii a meridie et a sero via [publica] a certio terra Sancte Marie Infra istas terminationes totum ab integro dono atque transfundo ad jam dictum locum ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura XII denarios persolvam Si quis vero contra hujus donationis cartam aliquam calumpniam intulerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Belmonte publice S Deodati levite qui fieri et firmare rogavit S Otberti S Eldeberti S Clementis S Duranni S Winebaldi S Aldulfi S Rotlanni Data per manum Rothardi anno XXX Lotharii regis Francorum