Charter Document - 02151659
| Charter Number: | 02151659 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0983 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Salvator humani generis providens salutem humani generis ita loquitur dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Unde ego Teotbrannus guadiator Drucbaldi dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus ipsius pro remedio anime ejus que sunt site in pago Matisconensi in agro Maciacensi in villa Canevas hoc sunt due rascie de vinea que terminantur a mane et a meridie terra Sancti Petri de duabus frontibus terra Tetbranni Infra istas terminationes totum ad integrum dono atque transfundo pro anima ejusdem Drucbaldi ad prefatum locum et faciant monachi Sancti Petri quicquid voluerint Qui autem contradixerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram I componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Teotbranni qui fieri et firmare rogavit S Adalburgis que consensit S Bernardi Item S Bernardi S Tetelmi S Ermingerii S Anselmi Data per manum Duranni levite anno XXX Lotharii regis
