Charter Document - 02151658
| Charter Number: | 02151658 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0983 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato ego in Dei [nomine] Tedincus et uxor mea Adalaldis donamus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Lornando hoc est vineam unam que terminatur a mane via publica a meridie terra Bernardi a sero et a cirtio de ipsa hereditate Donamus etiam unum pratum situm in ipsa villa quod terminatur a mane de ipsa hereditate ab aliis tribus partibus terra Sancti Petri Infra istas terminationes totum cum omni integritate donamus et faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint Qui autem contradixerit non valeat vindicare quod repetit sed cui litem intulerit auri libram I exsolvat et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Tedinci et uxoris ejus Adaleldis qui fieri et firmare rogaverunt S Adalelmi S Mainbodi S Alberici S Tedinci S Anserici S Girberti S Adalgisi S Achardi S Godulrici Data per manum Aldebaldi regnante Lothario rege anno XXX
