Charter Document - 02151656

Charter Document - 02151656


Charter Number: 02151656
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christi gremio catholica unitate firmatis salutiferaque ejus ammonitione edoctis qua dicit Facite vobis amicos de iniquo Mammona cunctis per orbem terrarum quaquaque degentibus fidelium populis notum esse volumus quod ego Ramnulfus reminiscens peccatorum meorum enormitatem simulque miseratione ejus secularem vitam relinquens dono eidem sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex facultatibus mei juris pro remedio anime mee et omnium meorum parentorum Sunt autem ipse res site in commitatu Cabilonensi in villa Noglas hoc est campum cum vinea sibi conjuncta qui terminant a mane via publica a medio die de ipsa hereditate a sero rivo currente a cercio terra Sancti Martini Infra istas terminaciones totum trado ad prefatum locum ab hodierno et in relicum et faciant rectores ejus loci quicquid facere placuerit Si quis vero contradictor exorsus fuerit LXXX solidos justissimi argenti componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Ramnulfi qui fieri et firmare rogavit S Frodlannus S Evrardi S Adami Data per manum Aldebaldi regnante Lothario anno XXX