Charter Document - 02151655

Charter Document - 02151655


Charter Number: 02151655
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensi monasterio cui preest domnus Mayolus abba Ego igitur Humbertus dono Deo pro anima patris mei Rodlanni mansum unum in villa Cros ubi Adalgisus manet cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent cum campis pratis silvis vineis pascuis quesitum et ad inquirendum Dono etiam ipsum servum Adalgisum et unum molendinum ad ipsum mansum pertinentem in ipsa villa fatiantque ab hodierno die quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit primitus Dei iram ac sanctorum ejus incurrat et maledictus permaneat nisi resipuerit cogente vero juditiaria potestate ducentos solidos exolvat et inantea firma et stabilis permaneat Actum Cluniaco publice S Humberti qui fieri et firmare rogavit S Gisoni S Ingelberti S Abraham S Adalgis S Dominicus S Abraham S Otherii Data per manum Aldebaldi regnante Lothario [rege] anno XXX