Charter Document - 02151654
Charter Number: | 02151654 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0983 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate concessum est fidelibus suis ut faciant de rebus quas jure possident quicquid facere voluerint Igitur ego Lambertus considerans pondus peccatorum meorum dono pro anime mee remedium aliquit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacensis cenobii hoc est mansum unum in villa Marchisoc et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur hoc sunt vinee campi prati silve omnia dono Deo et ad prefatum locum partem meam quam visus sum habere et faciant [rectores loci illius] quicquid facere voluerint a die presenti et deinceps Sane si quis ego aut ullus de heredibus meis qui contra hanc donationem vim inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libram I componat et deinceps firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio [publice] S Lamberti qui fieri et firmare rogavit S Attoni S Umberti S Vuillelmi S Johanni S Bertardi Teohmarus monachus scripsit ad vicem cancellarii anno XXX regnante Lothario rege