Charter Document - 02151652

Charter Document - 02151652


Charter Number: 02151652
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensis cenobii ubi preest domnus Maiolus venerabilis abba Ego igitur in Dei nomine Ramnulfus dono ad predictum locum aliquid de rebus nostris pro remissione peccatorum uxoris mee Odde et pro salute omnium fidelium Sunt ipse res site in pago Matisconensi [in agro Tissiacensi] in villa Corcellas hoc est mansum cum vinea terminat a mane de ipsa hereditate a medio die via publica a sero et a cercio terra Euvrardi cum eris suis Dono etiam unum pratum qui terminat a mane et a sero terra Sancti Petri a medio die terra francorum a cercio rivo currente Dono etiam servum nomine Josbertum cum uxore et filiis et filiabus a die presenti et deinceps ut faciant rectores ipsius [loci] quicquid facere voluerint Si quis vero aut ego aut ullus de heredibus nostris seu ulla intromissa persona hanc donationem calumniare presumserit primitus iram Dei et apostolorum incurrat et cui litem intulerit auri libras II coactus exolvat et hec donatio firma permaneat stipulacione subnixa Actum Cluniaco publice S Ramnulfi qui fieri et firmare rogavit S Johannis presbiteri S Costantini presbiteri S Josberti pre[s]biteri S Ingelelmi presbiteri S Maimbodi S Leotaldi Data per manum Aldebaldi regnante Lothario rege anno XXX