Charter Document - 02151651
Charter Number: | 02151651 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0983 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac redemptor noster humani generis desiderans salutem fidelium suorum ammonet per suam veridicam vocem Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego Vuichardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniaco pro remedio anime mee aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Chissiaco in loco Cuulaco hoc est mansum indominicatum ubi manet Ermenaldus servus cum omnibus appendiciis suis hoc est vineis pratis terris ipsum autem servum nomine Ermenaldum cum uxore sua Mainberga et filium Ermenaldum filiamque Lectildis dono ad ipsum locum et faciant rectores ipsius loci quicquid facere voluerint Sane si quis ego aut ullus ex heredibus nostris vel aliqua introducta persona ire aut inquietare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libram componat et deinceps firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Emme uxoris ejus S Nadalis presbiteri S Rotberti presbiteri qui fieri et firmare rogaverunt S Agie filie ejus qui consensit S Rocleni S Adalardi S Vuichardi S Odiloni S Ugberti S Vuinibaldi S Grifoni Facta carta ista anno XXX regnante Lothario rege Teotmarus quamvis indignus monachus ad vicem cancellarii scripsit