Charter Document - 02151649

Charter Document - 02151649


Charter Number: 02151649
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0984
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Maiolum et monachis ipsius necnon etiam cuidam viro nomine Gausberto et uxoris sue Eve ut inter se quasdam terras mutuarent inter se quod et fecerunt In primis donat domnus Maiolus et monachi Clunienses prefato Gausberto et uxoris sue Eve quandam coloniam ubi Gisimbertus residet et que est in villa Curmationo et quicquid ad ipsam coloniam aspicit et volumus ut ipsi et infantes eorum teneant et possideant Econtra autem domnus Maiolus et monachi accipiunt omnem terram illam que est in Galoniaco villa de qua ipse erat in querela nobiscum Has ergo commutationes sicut insertum est teneat unusquisque nostrum et faciat de his rebus que ad se pertinent quicquid facere voluerit in omnibus Signum Viviani S Rothardi S Achedei S Lamberti S Armanni S Vuitberti S Balduini S Petroni S Ugoni Teohtmarus scripsit anno XXX regnante Lothario rege