Charter Document - 02151648

Charter Document - 02151648


Charter Number: 02151648
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petro et Paulo dicato Cluniaco monasterio Ego in Dei nomine Vuicherannus dono ad ipsum locum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Canevas pro remedio anime uxoris mee Berte hoc est vineis terris quiquid in ipsa villa visus sum habere quesitum et ad inquirendum totum ad integrum trado ad prefatum cenobium et faciant rectores ipsius loci quicquid facere voluerint Si quis quod futurum minime credo aut ego aut ulla intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit primitus iram Dei et sanctorum apostolorum incurrat nisi ad emendationem venerit potestate quoque judiciaria cogente auri libram unam persolvat et deinceps hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Vuicheranni qui fieri et firmare rogavit S Hugoni S Icterii S Vuitzo Livoni S Ardredi S Girulfi Data per manum Aldebaldi anno XXX regnante Lothario rege