Charter Document - 02151647
Charter Number: | 02151647 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0983 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis salutem fidelium suorum desiderans per semet ipsum proloqui dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quocirca notum sit omnibus fidelibus presentibus scilicet atque futuris quod ego Oddo reminiscens meorum peccaminum enormitatem dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abbas aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi in villa que dicitur Cantlocus in agro Fabriacensi hoc est medietatem ecclesie in honore sancti Martini dicatam sitam in ipsa villa cum omnibus suis appenditiis campis vineis pratis silvis viridariis aquis aquarumque decursibus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum eo tenore ut quamdiu Girfredus frater meus vixerit totum ad integrum teneant et possideant et post illius discessum una medietas ad me perveniat post meum quoque discessum ad Sanctum Petrum perveniat Dono [etiam] in ipsa villa unum mansum a die presenti et servos his nominibus Leotardum et Durannum atque Maiolum et unum molendinum in ipsa villa totum ad integrum terminat autem ipse mansus a mane terra Hildeburgis a medio die via publica a sero terra Girmundi et heredum ejus a certio de ipsa hereditate Dono et campum in eadem villa qui terminat a mane terra Sancti Leodegarii a medio die et a sero via publica a certio terra Humberti totum a die presenti Et in ea villa Vinosa vocabulo in agro Fabriacensi dono tres vineas quarum prima terminat a mane silva a certio similiter a medio die et a sero via publica alia terminat a mane silva a medio die de ipsa hereditate a certio terra Arnaldi a sero via publica tertia quoque terminat a mane via publica de duabus partibus terra Ursonis a medio die de ipsa hereditate totum ad integrum a die presenti Dono et pratum quod vocatur Villoldium qui terminat a mane rivo currente a medio die pascuariis a certio terra Sancti Vencentii a sero silva a die presenti Dono et campum in villa Fabriacensi qui terminat a mane terra Gyrmundi et heredum ejus a medio die et a certio de ipsa hereditate a sero silva Si quis autem hanc cartam a me libentissime factam scindere aut calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum omniumque sanctorum offensam incurrat sitque pars ejus cum Pilato et cum Juda traditore [Domini] nisi ad emendationem venerit secundum vero mundanam legem cui litem intulerit auri libras LX persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice Signum Oddonis qui fieri et firmare rogavit S Humberti S Imberti S Dodonis S Notardi S Gausberti Data per manum Varini levite ad vicem cancellarii anno XXX Hlotharii regis