Charter Document - 02151644

Charter Document - 02151644


Charter Number: 02151644
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0984
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor humani generis Jesus Christus prescius fragilitatis humane salutifera sua incarnatione mundo periclitanti subveniens remedium penitentie mortalibus proponit dicens Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi neque erugo nec tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Quapropter notum sit cunctis intra sancte ecclesie gremium degentibus quod ego Alexandra futurum Dei juditium pertimescens dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum pro anima senioris mei Leotaldi aliquid ex rebus ipsius que sunt site in pago Matisconense in villa Buferias videlicet quicquid in ipsa villa visus fuerat possidere ho[c] sunt curtilis vineis pratis silvis campis pascuis aquis aquarumque decursibus vircariis cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum ad integrum trado atque transfundo ad jam dictum faciantque rectores ipsius a die presenti quicquid facere voluerint Dono etiam servum nomine Heldradum in servitium fratrum evo eterno Si quis autem hanc donationis chartam a nobis libentissime factam scindere aut calumniare voluerit primitus iram Omnipotentis sanctorumque omnium offensam incurrat anathemathe dampnatus nisi ad emendationem venerit et ne impune secundum mundanam legem transisse videatur ei cui litem intulerit argenti libras XXX coactus exolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Alexandre qui fieri et firmare rogavit Signum Ansedei Signum Achidei Signum Teudberti Signum Aldrici Signum item Achidei Signum Rotberti Signum Stephani Signum Ainardi Data per manum Aldebaldi regnante Lothario rege anno XXX