Charter Document - 02151641

Charter Document - 02151641


Charter Number: 02151641
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus ac Salvator noster salutem humani generis desiderans jubet nos de his que jure possidemus helemosine operam dare Quapropter ego Rannaldus et uxor mea Gisla donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniensis cenobii ubi preest domnus Maiolus abba pro remedio animarum nostrarum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Belplano hoc sunt terris pratis silvis aquis cultum et incultum totum ad integrum quantum in ipsa villa visi sumus habere et servum Arnaldum nomine Has res denominatas donamus ad ipsum locum et faciant rectores ipsius loci post hunc diem quiquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donacionem aliquam calumniam inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras II persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S Ramnaldi et uxoris sue Gisle qui fieri et firmare rogaverunt S David presbiter S Maimbodi S Gisoni S Hildini diaconi S Vuarulfi S Stephani S Leotaldi S Ramnaldi Data per manum Aldebaldi mense december anno XXX regnante Lotharii regis