Charter Document - 02151639

Charter Document - 02151639


Charter Number: 02151639
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Noverint universi fideles presentes scilicet atque futuri quod ego Vuitbertus reminiscens peccatorum meorum enormitatem simulque pavescens venturum judicii diem dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Tadriaco hoc est curtilum unum cum mansione et vinea simul tenente qui terminat a mane terra Sancti Petri a medio die terra Sancti Vincencii a sero et a cercio via publica Infra istas terminationes totum ad integrum trado atque transfundo a die presenti et in reliquo tempore et faciant supradicti loci habitatores de his rebus in omnibus quicquid facere voluerint Si quis autem contra hanc donationis cartam venire voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus potestate auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cabannis S Vuitberti qui fieri et firmare rogavit S Drogoni S Hugonis S Richeri S Gunduldrici S Vualdoni S Dadoni S Adalberti S Giraldi S Evrardi S Vuichardi S Bernardi S Aldrici Data mense decembrio anno XXX Hlotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii recognovit