Charter Document - 02151638
Charter Number: | 02151638 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0983 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum in hujus vite vivitur peregrinatione sumopere elaborandum est quod in futurum nobis prospitiat dicente Scriptura Dum tempus habemus operemur bonum et illud Quodcumque valet manus tua instanter operare Quapropter nos in Dei nomine Berardus atque uxor mea Alexandra necnon Vuichardus frater meus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest venerabilis pater Maiolus aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi atque in villa Curciaco posite hoc est vinea una cum campo et VI perticas tantum de prato in longum et VI in lato et terminat a mane muro a medio die de ipsa hereditate a sero similiter a certio muro facto Infra istas terminationes totum ad integrum donamus ea ratione ut quamdiu vixerimus nos duo fratres usum et fructum habeamus et qualis e nobis primus obierit medietas semper de ista terra ad jam dictum locum perveniat et ut alius vita decesserit alia medietas que restat absque dilatione ad Sanctum Petrum deveniat Et donamus in ipsa villa et in ipso loco aliam vineam que terminat a mane de ipsa hereditate a medio die rivo currente a sero muro a cercio similiter Infra istas terminationes totum ad integrum donamus istam solam vineam ut dum advixerimus usum et fructum et una filia mea nomine Alexandra dum advixerit teneat et post suum discessum ad locum Cluniacum absque mora perveniat in vestitura etiam de superioribus duabus vineis ac de ista tertia IIII sextarios de vino persolvamus Si quis autem hanc donationis cartam sindere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras V persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Berardi S Alexandre uxoris ejus S Vuichardi [fratris ipsius] qui fieri et firmare rogaverunt S Gotefredi S Teudberti S Girberti S Ramnaldi S Evrardi S Achardi S Adraldi S Heldeberti S Odilonis S Adzonis Data mense decembri per manum Rothardi anno XXX Lotharii regis