Charter Document - 02151636

Charter Document - 02151636


Charter Number: 02151636
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0983
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina providente clementia concessum est hominibus ut ex rebus quas jure possident eterna valeat merces adquiri pro terrenis scilicet celestia pro perituris mansura Pro hac igitur causa ego Otbertus necnon et soror mea Adaltrudis donamus Deo et Sancte Marie Bellomontensi et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris pro anima matris nostre in locum sepulture que sunt site in pago Cabilonensi in agro Rufiaco in villa a Vestus Molinum hoc est vinea una et pratos in Baniolas et campum unum in Sicca Prata Donamus etiam totum ad integrum quicquid in ipsa villa a Vestus Molinum visi sumus habere usque ad inquirendum Si quis autem hanc donationem scindere voluerit vel calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit coactus judiciaria potestate auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Bellomonte publice S Otberti et Adaltrudis qui fieri et firmare rogaverunt S Vulsendis S Euvardi S Tetoni S Benigni S Bernoni S Grimaldi Achedeus ad vicem cancellarii scripsit pridie idus octobris anno XXXVIII regnante Lothario rege