Charter Document - 02151631

Charter Document - 02151631


Charter Number: 02151631
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0983
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In honore apostolorum tuorum Petri et Palli et domno Magolo abba [] fratribus Cluniensis Igitur in Dei nomine Agnardo et uxor sua Costancia propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Kavaniaco in Montelio vocat hoc est vinea terminat a mane muro [manu]facto a medio die et a cercio de ipsa hereditate a sero terra Costancius Infra istas terminaciones totum vobis vendimus tradimus atque transfundimus et accepimus de vobis precium in valente solidos II et dimidio et faciatis quitquit volueritis in omnibus et si ullus ohmo qui contradicere voluerit auri uncia I componat firma stabili permanead istibulacione subnixa Actum Lordoni S Ognardo et uxor sua Costancia qui fierent et firmare rogaverunt S Costantino S Girbolt S Agnardo levita S Gilbert presbiter Data per manum Eldradi sub die jovis in mense magius annos XXVIIII Lotario rege