Charter Document - 02151630
Charter Number: | 02151630 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0983 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Auxiliante Domino nostro divina deponente clemencia ego in Dei nomine Girfredi levita decrevit mihi plenissima volontas pro eo quod Dominus pius et misericors remittet michi peccata mea vel parentorum meorum quod ego successi proprias hereditatis mehe secundum legem meam Romanam successi Sic igitur ego in Dei nomen Girfredi levita in pro amore bona voluntate dono tibi sancte Petre de res meas que sunt sitas in pago Cavilonense in fine Fabriacense in Istriniaco sedunt In primis dono vobis mansum indominicatum la una medietatem vobis dono qui terminet de uno latus Hodoni de alio latus Sancta Maria in uno fronte via publica in alio fronte Malvuino Et dono vobis vineas duas in Vinosa sedunt una vinea terminet de uno lato increpito de alio latus Martino in uno fronte via publica in alio fronte Odoni alia vinea terminet de uno latus Amedeo de alio latus Euvardo sacerdote in uno fronte via in alio fronte increpitu Et dono vobis mancipiis is nominibus Dalmuino et uxore sua ad infantibus illorum cum ipso manso ubi ille sedit Et dono vobis alium mancipium Girardo Et dono vobis pratum unam medietatem ad Pontum vocat terminet de uno latus Sancti Martini de alio latus via publica Et dono vobis aliis mancipiis is nominibus Vuiherio cum infantibus suis Et in alio loco dono vobis vinea qui terminet de uno latus Imbert de alio latus de ipsa hereditate in uno fronte Hodoni in alio fronte Houvari de terra harabili porcione meam la una medietatem vobis dono alia medietate mihi reservo neminem contradicentem Si quis vero si ego ipsius aut ullus homo aut ullus de heredibus meis qui contra donatione ista venire tentare vel calumniare presumpserit auri liberas XVI coactus componat et inantea firma stabilis permaneat constipulatione subnixa Actum Sancti Martini S Girfredi levita qui donacione ista fierent et firmare rogavit S Bernart S Esselias S Imbert S Adamno S Tresaut Sic igitur ego in Dei nomen Girvardus scripsit ad vicem Euvardo cancellario in mense apprili in die jovis annos XXVIIII regnante Lottario rege