Charter Document - 02151625
Charter Number: | 02151625 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0982 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus christianis quod ego Gyso quamvis indignus peccator sed tamen Dei miseratione enormitatem malorum meorum considerans et veniam consequi desiderans dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui domnus Maiolus venerabilis abbas preesse videtur aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Laliaco in villa Seia hoc est curtilum unum cum vinea simul tenente qui terminat a mane terra Martini a medio die Leodbergane a sero via publica a certio Anscherii Et dono in alio loco in ipsa villa vineam unam que terminat de una parte terra Sancti Petri et ex aliis partibus de ipsa hereditate Infra istas terminaciones totum ad integrum dono atque transfundo ad prefatum locum a die presenti et reliquo futuro tempore et faciant de his rebus quicquid facere voluerint et ea ratione hoc facio ut filium meum nomine Ebrardum in ipso monasterio recipiant et cum eis omni tempore Domino serviat Si quis autem hujus donationis cartam sindere voluerit non valeat vindicare quod repetit coactusque potestate auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Gysoni qui fieri et firmare rogavit S Gauseranni S Constantini S Heldini S Teudbodi S Rannulfi S Aydoardi S Vuido S Hugonis Data per manum Rothardi anno XXVIIII Hlotharii regis