Charter Document - 02151624

Charter Document - 02151624


Charter Number: 02151624
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0982
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus ac redemptor noster suorum providens salutem fidelium ita precipit dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego Berengerius et uxor mea Volfeardis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum sive vendimus aliquid ex rebus nostris que sunt site in comitatu Matisconense in villa Hedias hoc est unam vineam cum curtilo simul tenente et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri de quarta parte via publica Infra istas terminationes unam medietatem gratis donamus aliam vendimus pro solidis II et faciant rectores Cluniensis cenobii quicquid voluerint sine contradictione Qui autem contradixerit auri libras II componat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Hedias villa publice S Berengerii et uxoris ejus Volfeardis qui fieri et firmare rogaverunt S Christiani S Landrici S Bernardi S Ritbaldi S Utulgerii S Girbaldi S Oldeverti Data per manum Girbaldi presbiteri die dominico mense octobrio tempore Lotharii regis anno XXVIII