Charter Document - 02151621
Charter Number: | 02151621 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0982 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Ego Permincus reminiscens meorum enormitatem peccaminum simulque adipisci cupiens premium eterne vite dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi preesse domnus Maiolus abba dinoscitur aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa que vocatur Jovis quidquid inhibi videor habere quesitum et ad inquirendum cultum et incultum Si quis vero hanc donationem calumniare presumpserit primitus iram Dei et sanctorum apostolorum incurrat et insuper coactus auri libras tres componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Hec omnia dono Deo pro anima mea et uxoris mee Algardis S Perminci et filii ejus Constantini qui fieri et firmare rogaverunt S David S Tiduini S Gausberti S Huberti S Petri Data mense augusto per manum Constancii anno XXXVII regnante Hlothario rege Constancius ad vicem cancellarii recognovit