Charter Document - 02151619
| Charter Number: | 02151619 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Testimony |
| Date: | 0982 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis dicato vocabulo Cluniacus Ego igitur Loodgardis uxor Vuicardi atque Durannus presbiter necnon etiam Caalus vuadi[a]tores donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad prefatum locum Cluniacum aliquid ex rebus ipsius pro anime ipsius remedio sicut ipse ad mortem positus precepit et sunt ipse res site in pago Matisconense in agro Aginacense in villa Tasiaco hoc [est] mansum indominicatum cum mansionibus et vinea simul tenente et servum nomine Cristianum cum filiis suis totum ad integrum terminat autem ipse mansus a mane terra Sancti Petri et Sancti Quintini a medio die via publica a cercio terra Constantini a sero terra Aganone Et ego igitur Odilo frater ipsius Wicardi concedo ad prefatum locum aliquid ex rebus meis pro anima ipsius atque mea et omnium parentum nostrorum hoc est campum unum in villa Tasiaco terminat autem ipse campus a mane terra Bernerii a medio die in silva a cercio Gauseranni a sero terra consertorum Et dono etiam vobis in ipsa villa pratum unum qui terminat a mane consertorum terra a medio die Sancti Petri a cercio rivo procurrente a sero terra Gauseranni Has ergo res denominatas sicut jam diximus pro redemptione anime ipsius et in locum sepulture et faciant post hac die de ipsis rebus auctores Sancti Petri quicquit facere voluerint in omnibus Si quis autem contra hanc donationis cartam aliquam calumpniam inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libram persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Leorgardis atque Duranni presbiteri qui fieri et firmare rogaverunt S Odilonis fratris ejus S Gauseranni S Maiolis S Israhel S Anselmi S Grifonis S Oddonis S Rodulfi S Girbaldi S Antelmi S Arlei S Berrardi Data mense augusto anno XXVIII Hlotharii regis Archedeus ad vicem cancellarii scripsit
