Charter Document - 02151618

Charter Document - 02151618


Charter Number: 02151618
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0982
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus vite vivitur laboriosa et diuturna peregrinatione summa cum devotione elaborandum est quod in perpetuum nobis ad salutem proveniat Unde ego Vuido atque Raina uxor mea recognoscentes atque metuentes venturum Dei judicium donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa que vocatur Maciacus hoc est vineam cum conquestu quem de Richerio comparavimus Habet autem ipsa vinea et ipsum conquestum ex omni parte fines de ipsa hereditate Donamus etiam medietatem campi in villa que vocatur Crusiacus habetque fines ipse campus ex una parte via publica ex aliis partibus de ipsa hereditate In tali autem tenore facimus hanc donacionem ut quamdiu vixerimus nos duo usum et fructum possideamus et qualiscumque ex nobis duobus ante alium obierit orum omnium supradictarum rerum medietas ad jam nominatum locum perveniant et in vestitura omni anno IIII sextarios de vino persolvamus post nostrum vero amborum discessum he res denominate ad Sanctum Petrum sine ullo contradicente perveniant Si quis autem hujus donationis cartam a nobis libentissime factam scindere voluerit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat cum diabolo etiam in Tartaro dampnacionis retrudatur nisi ad emendacionem venerit et ne inmunis transisse videatur cogente potestate auri libras IIII persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Cluniaco cenobio publice S Vuidonis et uxoris sue Rayne qui hanc donationem fecerunt firmarique rogaverunt Data per manus Achedei sacerdotis qui vice cancellarii rogatus scripsit in mense julio regnante rege Lothario anno XXVIII