Charter Document - 02151617
Charter Number: | 02151617 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0982 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina providente clementia hominibus concessum est ut ex rebus quas jure possident eterna valeat merces adquiri pro terrenis scilicet celestia pro perituris mansura Pro hac igitur causa ego Vuicardus sacerdos atque Rotbertus frater meus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in agro Marciaco in villa Varingo hoc est vinea que terminat a mane de ipsa hereditate a cercio terra Costabuli a medio die rivo procurrente a sero terra Sancti Petri Donamus etiam campum unum que dicitur ad Montem a medio die terminat via publica a mane de ipsa hereditate a cercio terra francorum a sero terra Bernoardi Et in alio loco donamus campum alium et pratum simul tenente que dicitur Grosla a medio die rivo procurrente a sero terra Sancti Petri a cercio via publica a mane terra Gincione Iterum donamus etiam mansum unum indominicatum in villa que dicitur Cavaniacum cum vinea et prato et campo simul tenente terminat autem a mane et sero de ipsa hereditate a medio die terra Sancti Stephani a cercio via publica Et in ipsa villa donamus alium mansum cum vinea et campo simul tenente terminat autem a mane ipse mansus terra Constantii a medio die via publica a sero terra Richerii a cercio muro manufacto In villa Marchasoto donamus etiam mansum unum cum vinea simul tenente et servo Constantio et uxore sua Heldegarda atque filiam eorum terminat a mane ipse mansus et a medio die et a sero de ipsa hereditate a cercio via publica Infra istas terminationes totum ad integrum donamus atque transfundimus ad jam denominatum locum pro animabus nostris vel parentum nostrorum ut faciant rectores ipsius loci in omnibus quicquid facere voluerint a die presenti et deinceps Si quis autem contra hanc donationis cartam venire voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libras IIII persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco cenobio publice S Vuicardi atque Rotberti fratris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Ramaldi S Vuidoni S Tetbodi S Berengarii S Rotberti Data per manus Achedei sacerdotis qui vice cancellarii rogatus scripsit in mense julio regnante rege Lothario anno XXVIII