Charter Document - 02151615

Charter Document - 02151615


Charter Number: 02151615
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0982
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit domno Maiolo abbati necne fratribus Cluniacensis monasterii atque cuidam viro nomine Dodo et uxoris sue Girberge ut terras inter se scamiarent Donat domnus Maiolus per consensum fratrum in pago Matisconense in villa Luviniaco mansum unum quem cum suis pertinentiis Wilibertus dedit Sancto Petro id est campis silvis vineis pratis aquis molendinum virgariis totum ad integrum Donat iterum prefatus vir Dodo et Girberga uxor ejus res suas que sunt site in pago Matisconense in villa Cassanias hoc sunt campis vineis pratis silvis aquis pascuis mulnarum exitibus et regressibus quesitum et acquirendum quantum in ipsa villa visi sumus habere et faciant de his rebus rectores supradicti loci post hanc diem quicquid voluerint facere Si quis hoc scamium violare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus cui litem intulerit auri libras III persolvat et inantea hoc scamium firmum permaneat stipulatione subnixum Actum Cluniaco publice Signum Dodonis atque Girberge qui fieri et firmare rogaverunt S Odonis et Teudulfi et Bernerii et Seiverti et Guntardi Data per manum Josleni mense junio regnante rege Lothario anno XXVIII