Charter Document - 02151612
| Charter Number: | 02151612 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0982 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter venerabilem abbatem Maiolum fratresque Clunienses atque cuidam viro nomine Ademaro ut quasdam terras inter se invicem mutuarent quod ita fecerunt In primis igitur Ademarus donat campum unum qui est in pago Matisconensi in villa Colonicas qui terminat a mane de ipsa hereditate a medio die Sancti Petri et Sancti Marcelli a sero Sancti Petri a cercio via publica Infra istas terminaciones tertiam partem de ipso campo donat ad locum Cluniacum in loco scamii Econtra prefatus pater et fratres Clunienses donant Ademaro unum campum qui est in pago Matisconensi in villa Varingo qui terminat a mane terra Constantii a medio die ad ipsum Ademarum cum heris suis ad sero Aydoardi a sercio Sancti Petri habet in longo perticas XXII in lato X Infra istas terminationes et perticationes mutuant jam dicti fratres Ademaro et post ac die unusquisque eorum de sua parte quecumque voluerit facere faciat S Arlegio S Ademaro S Eldino S Berengerio S Rollendis S Doda consenserunt Data Rotardi monachi kal jun annos XXVIII tempore Lotario rege
