Charter Document - 02151608
Charter Number: | 02151608 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0982 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis providens que sunt bona reposita justis et que mala ventura sint impiis per semet ipsum dignatus est protestare ita inquiens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Narduinus et uxor mea Juditta hujus rei causam desiderantes adimplere donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunense in villa que vocatur Avistas hoc est curtilum unum cum superposito qui terminat a mane terra Sancti Vincencii a medio die terra Aydoardi a sero via publica a certio Sancti Vincentii Infra istas terminaciones totum ad integrum donamus et quicquid ad ipsum curtilum aspicit vel aspicere videtur campis scilicet pratis silvis aquis pascuis cultum et incultum quesitum et ad inquirendum et servum nomine Magbertum cum uxore et infantibus suis Et donamus iterum in alio loco ad prefatum locum quamdam fossam nostram que dicitur Fractura que est juxta Osanum portum et terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Vincencii Has ergo res denominatas a die presenti et in reliquo futuro tempore tradimus atque transfundimus ad jam dictum cenobium pro remedio animarum nostrarum et faciant exinde quidquid facere voluerint Si quis autem contra hujus donationis cartam aliquam inferre voluerit calumniam primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat sitque pars ejus cum Datan et Abiron et Juda traditore Domini nisi emendaverit ac demum coactus auri libras IIII persolvat et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Narduini et uxoris ejus Juditte qui fieri et firmare rogaverunt S Armanni S Ramnaldi S Aymoni S Ingelberti S Rainfredi S Rotberti S Arberti S Achardi Data per manum Rothardi in mense maio anno XXVIII regnante Hlothario rege