Charter Document - 02151602

Charter Document - 02151602


Charter Number: 02151602
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0982
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego dilectissima femina Guiliriana vendo eisdem senioribus aliquid ex rebus meis in pago Matisconensi in agro Marziacensi in villa Casagnias ultra fluvium Graonam quod terminatur de tribus partibus increpito communali a sero Graona et fuit precium solidorum VIII et faciant ipsi monachi post hunc diem quod voluerint Qui autem contradixerit auri uncias II componat et postea firma et stabilis hec venditio permaneat stipulatione subnixa Actum Lordono castello S Guiliriane que fieri et firmare rogavit S Odonis S Tetbranni S alii Tetbranni S Gotaldi S Gandalfredi S Bernardi S Arimbaldi S Bernardi Data per manum Girbaldi presbiteri feria II mense aprili anno XXVIII Lothario rege